Тексты

Текст книги «Диалоги о жизни и чудесах италийских Отцов и о бессмертии души» приведен по изданию: Dialogi de vita et miraculis Patrum Italicorum / Patrologia Latina, t. 66, col. 184–188; t. 77, col. 393–396.


Dialogi de vita et miraculis Patrum Italicorum

Liber II, caput 27

Neque illud taceam, quod eius discipulus, Peregrinus nomine, narrare consueuerat: quia die quadam fidelis vir quidam necessitate debiti compulsus, unum fore sibi remedium credidit, si ad Dei virum pergeret, et quae eum urgeret debiti necessitas indicaret. Venit itaque ad monasterium, omnipotentis Dei famulum reperit: quia a creditore suo pro duodecim solidis graviter affligeretur, intimavit. Cui venerabilis Pater nequaquam se habere duodecim solidos, respondit, sed tamen eius inopiam blanda locutione consolatus, ait: Vade, et post biduum revertere: quia deest hodie quod tibi debeam dare. In ipso autem biduo more suo in oratione fuit occupatus: cumque die tertio is, qui necessitate debiti affligebatur, rediit; super arcam monasterii, quae erat frumento plena, subito tredecim solidi sunt inventi: quos vir Dei deferri iussit, et afflicto petitori tribuit, dicens, ut duodecim redderet, et unum in expensis propriis haberet […].


Liber II, caput 28

Eo quoque tempore, quo alimentorum inopia Campaniam graviter affligebat, vir Dei diversis indigentibus monasterii sui cuncta tribuerat, ut paene nihil in cellario, nisi parum quid olei in vitreo vase remaneret. Tunc quidam Subdiaconus, Agapitus nomine, advenit, magnopere postulans; ut sibi aliquantulum olei dari debuisset. Vir autem Domini, qui cuncta decreverat in terra tribuere, ut in caelo omnia reservaret, hoc ipsum parum, quod remanserat, olei iussit petenti dari. Monachus vero, qui cellarium tenebat, audivit quidem iubentis verba, sed implere distulit. Cumque post paululum, si id quod iusserat, datum esset inquireret, respondit monachus, se minime dedisse: quia si illud ei tribueret, omnino nihil Fratribus remaneret. Tunc vir Dei iratus aliis praecepit, ut hoc ipsum vas vitreum, in quo parum olei remansisse videbatur, per fenestram proiicerent, ne in cella aliquid per inobedientiam remaneret. Factumque est. Sub fenestra autem eadem ingens praecipitium patebat, saxorum molibus asperum. Proiectum itaque vas vitreum venit in saxis, sed sic mansit incolume, ac si proiectum minime fuisset, ita ut neque frangi, neque oleum effundi potuisset: quod vir Domini praecepit levari, atque vt erat integrum petenti tribui. Tunc collectis Fratribus inobedientem monachum de infidelitate sua et superbia coram omnibus increpavit.


Liber II, caput 29

Qua increpatione completa, sese cum eisdem Fratribus in orationem dedit. In eo autem loco, ubi cum Fratribus orabat, vacuum erat ab oleo dolium coopertum: cumque sanctus vir in oratione persisteret, coepit operimentum eiusdem dolii oleo excrescente sublevari: quo commoto atque sublevato, oleum, quod excreverat, ora dolii transiens, pavimentum loci, in quo incubuerat, inundabat. Quod Benedictus Dei famulus ut aspexit, protinus orationem complevit, atque in pavimentum oleum defluere cessavit. Tunc diffidentem inobedientemque Fratrem latius admonuit, ut fidem habere disceret et humilitatem. Idem vero Frater salubriter correptus erubuit, quia venerabilis Pater virtutem omnipotentis Dei, quam admonitione intimaverat, miraculis ostendebat: nec erat iam, ut quisquam de eius promissionibus dubitare posset, qui in uno eodemque momento pro vitreo vase paene vacuo, plenum oleo dolium reddidisset.